- EXCALDATIONES
- EXCALDATIONESapud Capitolin. Lavacra muliebria sunt, apud Lamprid. in Alex. aqua muliebris, apuo Vopisc. in Carino: quibus raro utebantur Viri, a luxuria alieni, interdum tamen. Lamprid. de Alex. Unctus lavabatur, ita ut vel numquam caldariis, vel raro piscina semper uteretur. Atqueve haec sunt balnea, quae Cod. l. 1. vetantur ab hospitibus suis exigere, vel praecipui belli Duces, nedum caligati militis. Chrysostomus in l. ad Tim. Στρατιώτρς λουτροῖς καὶ θεάτροις προσανέχων καὶ πραγματείας, καθάπερ τις λειποτάκτης κρίνεται. Ubi vox λουτρα non de quibusvis lavacris, sed de excaldationibus, accipienda. Vide Casaub. ad Vulcat. Gallican. in Avidio Cassio, et infra in voce Testudo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.